Quod ita ferme est quemadmodum si unus sit sol et unum continuum speculum, in toto illo unum solem licet contemplari ; quod si accidit speculum illum perfringi et in innumerabiles portiones multiplicari, in omnibus portionibus totam repraesentari videbimus et integram solis effigiem, in quibusdam vero fragmentis vel propter figurationis indispositionem aliquid confusum vel prope nihil de illa forma universali apparebit, cum tamen nihilominus insit, inexplicata tamen. Giordano Bruno (Opera, III) ; n24 p130.














