Litteræ Michælis VIII ad Gregorium X lectæ in sess. IV Œcumenici Concilii Lugdunensis II, 6 Iul.1274 #Magisterium #SPQR #οἰκουμένη https://zazzle.com/ProVaticanus https://allmylinks.com/ProVaticanus Gregorius X , nomine anteriori Tedaldus Placentinus e familia Vicecomitum (natus circiter 1210 Placentiæ - obiit die 10 Ianuarii 1276), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die I Decembris 1271. Marcus Paulus Venetus anno 1271 Tedaldo incurrit (qui in illis diebus papa electus est) litterasque eius ad curiam Magni Chanis apportavit. Gregorius X archiatrum Petrum Hispanum sibi convocavit qui postea papa Ioannes XXI factus est. Gregorius anno 1274 concilio Lugdunensi Secundo præfuit, quod inter alia decretum "Ubi Periculum" edidit cuius gratia conclave ad papam eligendum creatum est. Michæl VIII Palæologus (Græce Μιχαὴλ Παλαιολόγος; natus anno circiter 1223; mortuus die 11 Decembris 1282) fuit magnus dux et postea imperator Byzantinus, primus imperator domus Palæologorum. Fuit filius Andronici Ducæ Comneni Palæologi quem e Theodora Angelina Palæologina genuit. In matrimonium duxit Theodoram Ducænam Batatzænam et ex ea genuit: Manuel Palæologus (c. 1254–1259) Andronicus II Palæologus (1259–1332), patris successor Constantinus Palæologus (1261–1306) Irene Palæologina, quæ nupsit Ioanni Aseno III regi Bulgariæ Anna Palæologina, quæ nupsit Demetrio Angelo Eudocia Palæologina, quæ nupsit Ioanni II Trapezuntino Theodora Palæologina, quæ nupsit Davidi VI regi Georgiæ Ex amasia e familia Diplobatatzæna orta genuit: Euphrosyne, quæ nupsit Nogai Khan Maria, quæ nupsit Abaqa Khan Excerptum Professionis Michælis VIII: Credimus & Spiritum sanctum plenum & perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coæqualem, & consubstantialem... Ipsa quoque sancta Romana ecclesia summum & plenum primatum & principatum super universam ecclesiam catholicam obtinet ; quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter & humiliter recognoscit... Cf. Mansi, Tom. XXIV, Col. 67-74 https://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=umn.31951002384694l&seq=44 Ago tibi gratias Deo per instrumenta de Iove Mauro pro bono rei publicæ, (Creative Common Acknowledgment) cf. https://www.youtube.com/@jupisoft #Primatus #FIlioque #SRE #Imperium #Byzantine #Orthodoxia #Catholica #Latine #Græce #MichælVIII #Palaiologos #GregoriusX #Pontifex #Imperator #Augustus #Ekklesia #Unio #Dogma #Mansi https://provaticanus.blogspot.com/2026/07/litter-michlis-viii-ad-gregorium-x-lect.html https://open.substack.com/pub/provaticanus/p/litter-michlis-viii-ad-gregorium https://youtu.be/mvWe43x-pog
Loading...
















